- PROBUS
- I.PROBUSBerytius, Grammaticus, Romaedocuit; non tamen, ut magistri personam sustineret, unum aut alterum, vel cumplurimum tres aut quatuor promeridianis horis admittere sulebat, cubansque inter longos et vulgares sermones, legere quaedam, idque perraro: Nimis parva et exigua, de minutis quibusdam quaestiunculis edidit: Reliquit autem non mediocrem silvam observationum sermonis antiqui. Ab initio enim ad studia se contulit, postquam in militia diu centuriatum petiisset. Tranquillus, de Illustr. Gramm. c. 24.II.PROBUSConsul cum Arcadio Aug. an. Urb. cond. 1159. Alius Consul. cum Aniano Iuniori, an Urb. Cond. 1236. Tertius consul. cum Clementino, an Urb. Cond. 1267.III.PROBUSMartyr sub Genserico Gotthorum rege, an. Urb. Cond. 1439.IV.PROBUSSeveri Imperatoris gener. Ael. Spartian, in Severo, c. 8. Filias suas dotatas maritis Probo et Aetio dedit. Et quum Probo —— praefecturam Urbis obtulisset, ille recusavit dixitque, minus sibi videre Praefectum esse, quam Principis generum. Utrumque autem —— statim Consulem fecit, utrumque ditavit.V.PROBUSTullensis Episcopus, in Synodo Herbipolitana, ubi Legatus Pontificis de vita periclitatus est, contra Papas aculeatissimam habuit orationem, A. C. 1287. Aventinus, l. 7. Annal. Boi. Bulling. de Concil. l. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.